Evangelium Secundum Lucam*

Caput 6: Versus 29

Et qui te percutit.Cum charitas patiens sit, debet patientiam verberantis sustinere, cum benigna sit, non debet respondere maledictis. Sinon quaerit quae sua sunt,non debet resistere rapienti, sinon aemulaturI Cor. 13., non debet odisse inimicum.Praebe illis,etc. Medicus animarum quos ad curandos proximos instruit, omnia quae ad salutem proximorum valere possunt tolerare praecipit. Et pertinet ad misericordiam, ut tanquam a filiis aegrotantibus et phreneticis, si salus illorum hoc exigat, multa patiantur, donec infirmitas transeat. Quid tam mirum quam percutienti maxillam praebere? Imo omnis indignantis impetus frangitur, ira sedatur; et per patientiam ille invitatur ad poenitentiam.Vestimentum.Quod de vestimento et tunica dicitur et in aliis est faciendum, quae aliquo jure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatur, multo magis superflua contemnere praecipitur.
(* Traductions européennes)